- PUDUCLARE
- PUDUCLAREin Monachorum Regulis, c. 81. Habere debent Fratres in hieme paraturam grossam quottidianam strammeam et tunicam aliam nocturnam, quam post nocturnum puduclent, quia in die diversis occupantur laboribus; Lucae Holstenio in suo Gloss. deponere est. Sed ad deponendam vestem non tantum temporis requiritur, ut a laboribus diurnis propterea Monachi diu vacaturi essent: hoc enim sine mora peragi potest. Adde, quod de hiemalitempore, acdetunica nocturna, quâindutus Monachus frigoris iniuriae resistere possit, sermaest: Nec verisimile videtur, quod post Nocturnos, cum iterum dormire ac calore se fovere debuissent, nocturnam tunicam deponere iubeantur. Itaque Pediculent legi vult Dominicus Macer, tum ex ignorantia Scriptorum illius saeculi, tum etiam ex documento usus aliquarum Religionum, ubi poslt nocturnos solent Religiosi, in medio alicuius Aulae, accendere pyram hibernô tempore et discingere cingulum, ac pulices, similesque sordidas bestiolas in ignem excutere et postmodum ad iterum dormiendum ire, in Hierolex. Quô pactô puduclare idemesset, quod Graecis φθειρίζειν, Gallis Esplucher: quorum illud occurrit in Graeca versione Ierem. c. 43. v. 12. Φθειριεῖ γῆν Αἰγύπτου, ὥσπερ φθειρίζει ποιμὴν τὸ ἱμάτιον αὐτοῦ. Expediculabit terram Aegypti, ut pastor expediculat vestem suam, i. e. ex ea pediculos eximit, ad quem loc. Theodoreius indigitari ait, Nebucadnezarem non perfunctorie in Aegyptum bellum gesturum, sed illam exacte deleturum, ut pastores, cum pediculos suos colligunt. maxime id faciunt accurate, utpote otiô abundantes. Verum cum a textu Hebraeo prorsus sit alienum, nec Sacrô Scriptore satis dignum, ut vastatorem Aegypti putetur comparâsse pastori φθειρίζοντι τὸ ἱμάτιον αὐτοῦ: suspicatur Bochartus, Graecos scripsisse, φθερεῖ γῆν Αἰγύπτου, ὥσπερ φθείρει ποιμὴν τὸ ίμάτιον αὐτοῦ, Aegyptum corrumpet (seu, destruet) ut pastor corrumpit, (seu, deterit) vestem suam, vide eum Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 44. et plura hanc in rem, apud Casaubonum ad Theophrasti Charact. p. 326.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.